---
title: Normae universales de anno liturgico et de calendario
# it is to be checked when the variants differing from the text published in the 1969 "Calendarium Romanum" book were introduced
promulgated: ?
effective_since: ?
source: Missale Romanum editio typica tertia 2002 https://media.musicasacra.com/books/latin_missal2002.pdf
---
1. Christi opus salutiferum sancta Ecclesia, statis diebus per anni decursum, sacra recordatione celebrat. In unaquaque hebdomada, die quae dominica appellatur, memoriam agit Resurrectionis Domini, quam semel etiam in anno, maxima Paschae sollemnitate, una cum beata eius Passione frequentat. Per anni vero circulum Christi totum mysterium explicat nataliciaque Sanctorum commemorat.
Variis autem anni liturgici temporibus, iuxta traditas disciplinas, Ecclesia fidelium eruditionem perficit, per pias animi et corporis exercitationes, instructionem, precationem, paenitentiae et misericordiae opera. [1]
2. Principia quae sequuntur tum ad Ritum romanum tum ad omnes alios Ritus applicari possunt ac debent, normae tamen practicae solum ritum romanum spectare intellegendae sunt, nisi agatur de iis quae ex ipsa rei natura alios quoque ritus afficiant.
1 Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 102-105.
2 Cf. ibid., n. 3.
3. Unusquisque dies sanctificatur liturgicis populi Dei celebrationibus, praesertim vero sacrificio eucharistico et Officio divino.
Dies liturgicus decurrit a media nocte ad mediam noctem. Celebratio vero dominicae et sollemnitatum incipit iam vespere diei praecedentis.
i = 0
CR::Calendar.new(year, CR::Data::GENERAL_ROMAN_LATIN.load, vespers: true)
.each
.each_cons(2) do |yesterday, today|
ct = today.celebrations.first
cy = yesterday.celebrations.first
if (ct.sunday? ||
[CR::Ranks::SOLEMNITY_GENERAL, CR::Ranks::SOLEMNITY_PROPER].include?(ct.rank)) &&
ct.rank > cy.rank
expect(yesterday.vespers).to eq ct
i += 1
end
end
expect(i).to be > 0 # make sure that at least some first Vespers were actually encountered
4. Primo uniuscuiusque hebdomadae die, quae dies Domini seu dies dominica nuncupatur. Ecclesia, ex traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die Resurrectionis Christi, mysterium paschale celebrat. Itaque dominica uti primordialis dies festus haberi debet. [3]
5. Propter suum peculiare momentum, dominica suam cedit celebrationem solummodo sollemnitatibus necnon festis Domini; dominicae vero Adventus, Quadragesimae et Paschae super omnia festa Domini et super omnes sollemnitates praecedentiam habent. Sollemnitates autem in his dominicis occurrentes ad feriam secundam sequentem transferuntur, nisi agatur de occurrentia in Dominica in Palmis aut in Dominica Resurrectionis Domini.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new sanctorale: CR::Data::GENERAL_ROMAN_LATIN.load
annunciation = CR::AbstractDate.new 3, 25
years_with do |y|
date = annunciation.in_year(y)
date.sunday? &&
calendar[date].season == CR::Seasons::LENT &&
date < CR::Temporale::Dates.palm_sunday(y - 1) # not in Holy week
end
.each do |y|
date = annunciation.in_year(y) + 1
expect(date).to be_monday
expect(calendar[date].celebrations[0].symbol).to be :annunciation
end
6. Dominica excludit per se assignationem perpetuam alius celebrationis. Attamen:
a) dominica infra octavam Nativitatis Domini, fit festum S. Familiae;
b) dominica post diem 6 ianuarii, fit festum Baptismatis Domini;
c) dominica post Pentecosten, fit sollemnitas Ss.mae Trinitatis;
d) dominica ultima “ per annum ”, fit sollemnitas Domini nostri Iesu Christi universorum Regis.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new
# a) Dominica infra octavam Nativitatis Domini, fit festum S. Familiae
d = Date.new 2013, 12, 29
expect(d).to be_sunday
day = calendar[d]
expect(day.celebrations[0]).to be_feast
expect(day.celebrations[0].symbol).to be :holy_family
# b) Dominica post diem 6 ianuarii, fit festum Baptismatis Domini;
d = Date.new 2014, 1, 12
expect(d).to be_sunday
day = calendar[d]
expect(day.celebrations[0]).to be_feast
expect(day.celebrations[0].symbol).to be :baptism_of_lord
# c) Dominica post Pentecosten, fit sollemnitas SS.mae Trinitatis;
d1 = Date.new 2014, 6, 8
expect(calendar[d1].celebrations[0].symbol).to be :pentecost
d = Date.new 2014, 6, 15
expect(d).to be_sunday
day = calendar[d]
expect(day.celebrations[0]).to be_solemnity
expect(day.celebrations[0].symbol).to be :holy_trinity
# d) Dominica ultima « per annum », fit sollemnitas D. N. I. C. universorum Regis.
d1 = Date.new 2014, 11, 30
expect(d1).to be_sunday
I18n.with_locale(:en) do
expect(calendar[d1].celebrations[0].title).to eq '1st Sunday of Advent'
end
d = Date.new 2014, 11, 23
expect(d).to be_sunday
day = calendar[d]
expect(day.celebrations[0]).to be_solemnity
expect(day.celebrations[0].symbol).to be :christ_king
7. Ubi autem sollemnitates Epiphaniae, Ascensionis et Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi non sunt de praecepto servandae, assignentur dominicae tamquam diei proprio, hac ratione:
a) Epiphania, dominicae a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrenti;
b) Ascensio, dominicae VII Paschae;
c) sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, dominicae post Ss.mam Trinitatem.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new(temporale_options: {transfer_to_sunday: [:epiphany, :ascension, :corpus_christi]})
2000.upto(2100) do |liturgical_year|
civil_year = liturgical_year + 1
# a) Epiphania, dominicae a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrenti;
d = CR::Temporale::Dates.epiphany liturgical_year, sunday: true
expect(d).to be_sunday
expect(d).to be_between(Date.new(civil_year, 1, 2), Date.new(civil_year, 1, 8))
expect(calendar[d].celebrations[0].symbol).to be :epiphany
# b) Ascensio, dominicae VII Paschae;
d = CR::Temporale::Dates.ascension liturgical_year, sunday: true
expect(d).to be_sunday
expect(d).to eq(CR::Temporale::Dates.pentecost(liturgical_year) - 7)
expect(calendar[d].celebrations[0].symbol).to be :ascension
# c) sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, dominicae post Ss.mam Trinitatem.
d = CR::Temporale::Dates.corpus_christi liturgical_year, sunday: true
expect(d).to be_sunday
expect(d).to eq(CR::Temporale::Dates.holy_trinity(liturgical_year) + 7)
expect(calendar[d].celebrations[0].symbol).to be :corpus_christi
end
8. Anni circulo, Ecclesia, mysterium Christi celebrando, etiam beatam Dei Genetricem Mariam cum peculiari amore veneratur, memoriasque Martyrum aliorumque Sanctorum pietati fidelium proponit. [4]
9. Sancti qui momentum universale prae se ferunt in Ecclesia universa obligatorie celebrantur; ceteri, aut in calendario inscribuntur ad libitum tamen celebrandi, aut particulari cuique Ecclesiae, vel nationi, vel religiosae familiae, relinquuntur colendi. [5]
10. Celebrationes, iuxta momentum quod ipsis tribuitur, ita inter se distinguuntur et nominantur: sollemnitas, festum, memoria.
11. Sollemnitates inter dies praecipuos adnumerantur, quorum celebratio incipit a I Vesperis, die praecedenti. Nonnullae sollemnitates etiam Missa propria vigiliae ditantur, vespere diei praecedentis adhibenda, si Missa horis vespertinis celebratur.
12. Summarum sollemnitatum Paschae et Nativitatis celebratio per octo dies continuos protrahitur. Utraque octava legibus propriis ordinatur.
13. Festa intra fines diei naturalis celebrantur; proinde non habent I Vesperas, nisi de festis Domini agatur quae in dominicis “ per annum ” et temporis Nativitatis occurrunt et pro earum Officio substituuntur.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new(vespers: true, sanctorale: CR::Data::GENERAL_ROMAN_ENGLISH.load)
presentation = CR::AbstractDate.new 2, 2
years_on_sunday, years_on_weekday = years.partition {|y| presentation.in_year(y).sunday? }
years_on_weekday.each do |year|
day = calendar[presentation.in_year(year) - 1]
expect(day.vespers).to be nil
end
years_on_sunday.each do |year|
day = calendar[presentation.in_year(year) - 1]
expect(day.vespers).to be_a CR::Celebration
expect(day.vespers.symbol).to be :presentation_of_lord
end
14. Memoriae sunt obligatoriae vel ad libitum; earum autem celebratio cum celebratione feriae occurrentis componitur secundum normas, quae in Institutionibus generalibus Missalis Romani et de Liturgia Horarum exponuntur.
Memoriae vero obligatoriae, quae occurrunt in feriis Quadragesimae, solummodo tamquam memoriae ad libitum celebrari possunt.
Si eodem die plures inscribuntur in calendario memoriae ad libitum, una tantum celebrari potest, omissis ceteris.
15. In sabbatis “ per annum ”, in quibus non occurrat memoria obligatoria, fieri potest memoria ad libitum de beata Maria Virgine.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new sanctorale: CR::Data::GENERAL_ROMAN_ENGLISH.load
free_saturdays = CR::Util::Year.new(2000).select do |date|
day = calendar[date]
date.saturday? &&
day.season == CR::Seasons::ORDINARY &&
day.celebrations.find {|c| c.rank > CR::Ranks::MEMORIAL_OPTIONAL }.nil?
end
expect(free_saturdays).not_to be_empty # make sure
free_saturdays.each do |date|
expect(calendar[date].celebrations.find {|c| c.symbol == :saturday_memorial_bvm })
.not_to be nil
end
3 Cf. ibid., n. 106.
4 Cf. ibid., nn. 103-104.
5 Cf. ibid., n. 111.
16. Hebdomadae dies, qui post dominicam decurrunt, feriae nuncupantur; diversa tamen ratione celebrantur, iuxta momentum ipsis proprium:
a) feria IV Cinerum et feriae Hebdomadae sanctae, a feria II ad feriam V inclusive, omnibus aliis celebrationibus praeferuntur;
b) feriae Adventus, a die 17 ad diem 24 decembris inclusive, et omnes feriae Quadragesimae memoriis obligatoriis praeferuntur;
c) ceterae feriae omnibus sollemnitatibus et festis cedunt et cum memoriis componuntur.
17. Totum Christi mysterium per anni circulum ab Ecclesia recolitur, ab incarnatione usque ad diem Pentecostes et ad exspectationem adventus Domini. [6]
6 Cf. ibid., n. 102.
18. Cum vero humanae redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus adimpleverit Christus praecipue per suum paschale mysterium, quo mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit, sacrum paschale Triduum Passionis et Resurrectionis Domini uti totius anni liturgici culmen effulget. [7] Fastigium igitur, quod dies dominica habet in hebdomada, sollemnitas Paschae habet in anno liturgico. [8]
19. Triduum paschale Passionis et Resurrectionis Domini incipit a Missa vespertina in Cena Domini, habet suum centrum in Vigilia paschali, et clauditur Vesperis dominicae Resurrectionis.
20. Feria VI in Passione Domini, [9] et, iuxta opportunitatem, etiam Sabbato sancto usque ad Vigiliam paschalem, [10] ubique celebratur sacrum ieiunium paschale.
21. Vigilia paschalis, nocte sancta qua Dominus resurrexit, habetur ut “ mater omnium sanctarum Vigiliarum ”, [11] in qua Ecclesia Christi resurrectionem vigilando exspectat, eamque in sacramentis celebrat. Ergo tota huius sacrae Vigiliae celebratio nocte peragi debet, ita ut vel incipiatur post initium noctis vel finiatur ante diei dominicae diluculum.
good_friday = CR::Temporale::Dates.good_friday year
easter = CR::Temporale::Dates.easter_sunday(year)
calendar = CR::PerpetualCalendar.new
good_friday.upto(easter) do |date|
expect(calendar[date].season).to be CR::Seasons::TRIDUUM
end
expect(calendar[good_friday - 1].season).not_to be CR::Seasons::TRIDUUM
expect(calendar[easter + 1].season).not_to be CR::Seasons::TRIDUUM
7 Cf. ibid., n. 5.
8 Cf. ibid., n. 106.
9 Cf. Paulus VI, Const. Apost. Paenitemini, 17 febr. 1966, II § 3: A.A.S. 58 (1966) p. 184.
10 Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 110.
11 S. Augustinus, Sermo 219: PL 38, 1088.
22. Quinquaginta dies a dominica Resurrectionis ad dominicam Pentecostes in laetitia et exsultatione celebrantur sicut unus dies festus, immo “ magna dominica ”. [12]
Hi sunt dies in quibus praecipue cantatur Allelúia.
23. Dominicae huius temporis veluti dominicae Paschae habentur et, post dominicam Resurrectionis, dominicae II, III, IV, V, VI, VII Paschae nuncupantur; concluditur autem hoc sacrum quinquaginta dierum tempus dominica Pentecostes.
24. Octo primi dies temporis paschalis constituunt octavam Paschae et uti sollemnitates Domini celebrantur.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new
easter = CR::Temporale::Dates.easter_sunday 2000
easter.upto(easter + 7) do |d|
day = calendar[d]
expect(day.celebrations.size).to be 1
expect(day.celebrations[0]).to be_solemnity
end
25. Quadragesima die post Pascha celebratur Ascensio Domini, nisi, ubi non est de praecepto servanda, VII dominica Paschae fuerit assignata (cf. n. 7).
expect(CR::Temporale::Dates.easter_sunday(year) + 39)
.to eq CR::Temporale::Dates.ascension(year)
26. Feriae post Ascensionem usque ad sabbatum ante Pentecosten inclusive ad adventum praeparant Spiritus Sancti Paracliti.
12 S. Athanasius, Epist. fest. I: PG 26, 1366.
27. Tempus Quadragesimae ordinatur ad praeparationem celebrationis Paschae: liturgia enim quadragesimalis tam catechumenos, per diversos initiationis christianae gradus, quam fideles, memoriam Baptismi recolentes et paenitentiam agentes, componit ad celebrandum paschale mysterium. [13]
28. Tempus Quadragesimae decurrit a feria IV Cinerum ad Missam in Cena Domini exclusive.
Ab initio Quadragesimae usque ad Vigiliam paschalem non dicitur Allelúia.
ashes = CR::Temporale::Dates.ash_wednesday year
maundy = CR::Temporale::Dates.good_friday(year) - 1
calendar = CR::PerpetualCalendar.new
ashes.upto(maundy) do |date|
expect(calendar[date].season).to be CR::Seasons::LENT
end
expect(calendar[ashes - 1].season).not_to be CR::Seasons::LENT
expect(calendar[maundy + 1].season).not_to be CR::Seasons::LENT
29. Feria IV in capite Quadragesimae, quae ubique habetur ut dies ieiunii, [14] imponuntur cineres.
30. Dominicae huius temporis appellantur dominicae I, II, III, IV, V in Quadragesima. Dominica sexta, in qua initium sumit Hebdomada sancta, dicitur “ Dominica in palmis de Passione Domini ”.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new
easter = CR::Temporale::Dates.easter_sunday 2000
I18n.with_locale(:la) do
expect(calendar[easter - 7 * 6].celebrations[0].title)
.to eq 'Dominica I Quadragesimae' # a slightly different form of the title
expect(calendar[easter - 7].celebrations[0].title)
.to eq 'Dominica in Palmis de Passione Domini'
end
31. Hebdomada sancta ordinatur ad recolendam Passionem Christi ab eius ingressu messianico in Ierusalem.
Feria V Hebdomadae sanctae, mane, Episcopus, Missam cum suo presbyterio concelebrans, olea sancta benedicit et chrisma conficit.
13 Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 109.
14 Cf. Paulus VI, Const. Apost. Paenitemini, 17 febr. 1966, II § 3: A.A.S. 58 (1966) p. 184.
32. Post annuam mysterii paschalis celebrationem, nihil antiquius habet Ecclesia quam memoriam Nativitatis Domini et primarum eius manifestationum recolere: quod fit tempore Nativitatis.
33. Tempus Nativitatis decurrit a I Vesperis Nativitatis Domini usque ad dominicam post Epiphaniam, seu post diem 6 ianuarii, inclusive.
nativity = CR::Temporale::Dates.nativity year
baptism = CR::Temporale::Dates.baptism_of_lord year
calendar = CR::PerpetualCalendar.new
nativity.upto(baptism) do |date|
expect(calendar[date].season).to be CR::Seasons::CHRISTMAS
end
expect(calendar[nativity - 1].season).not_to be CR::Seasons::CHRISTMAS
expect(calendar[baptism + 1].season).not_to be CR::Seasons::CHRISTMAS
34. Missa in Vigilia Nativitatis adhibetur vespere diei 24 decembris sive ante sive post I Vesperas.
Die autem Nativitatis Domini, Missa ter celebrari potest, secundum antiquam traditionem romanam, scilicet in nocte, in aurora et in die.
35. Nativitas Domini suam habet octavam sic ordinatam:
a) dominica infra octavam, vel, ea deficiente, die 30 decembris, fit festum S. Familiae Iesu, Mariae et Ioseph;
b) die 26 decembris, fit festum S. Stephani, Protomartyris;
c) die 27 decembris, fit festum S. Ioannis, Apostoli et Evangelistae;
d) die 28 decembris, fit festum Ss. Innocentium;
e) dies 29, 30, 31 sunt dies infra octavam;
f) die 1 ianuarii, in octava Nativitatis, fit sollemnitas Sanctae Dei Genetricis Mariae, in qua commemoratur etiam impositio Ss.mi Nominis Iesu.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new sanctorale: CR::Data::GENERAL_ROMAN_LATIN.load
year = 2000 # use fixed year - it would be too unwieldy to make this example work with random year
calendar[Date.new(year, 12, 26)].celebrations[0].tap do |c|
expect(c).to be_feast
expect(c.symbol).to be :stephen
end
calendar[Date.new(year, 12, 27)].celebrations[0].tap do |c|
expect(c).to be_feast
expect(c.symbol).to be :john_evangelist
end
calendar[Date.new(year, 12, 28)].celebrations[0].tap do |c|
expect(c).to be_feast
expect(c.symbol).to be :innocents
end
I18n.with_locale(:la) do
29.upto(30) do |day|
date = Date.new year, 12, day
c = calendar[date].celebrations[0]
if date.sunday?
expect(c).to be_feast
expect(c.symbol).to be :holy_family
else
expect(c.title).to match /De die .+? infra octavam Nativitatis/
end
end
end
# Dominica infra octavam ... deficiente, die 30 decembris, fit festum S. Familiae
years_with do |y|
(26..31)
.collect {|i| Date.new y, 12, i }
.find(&:sunday?)
.nil?
end
.each do |y|
expect(calendar[Date.new(y, 12, 30)].celebrations[0].symbol).to be :holy_family
end
36. Dominica a die 2 ad diem 5 ianuarii occurrens est Dominica II post Nativitatem.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new
second_sundays =
years
.collect {|year| (Date.new(year, 1, 2) .. Date.new(year, 1, 5)).select(&:sunday?) }
.flatten
expect(second_sundays).not_to be_empty # make sure
I18n.with_locale(:la) do
second_sundays.each do |date|
expect(calendar[date].celebrations[0].title)
.to eq 'Dominica II post Nativitatem'
end
end
37. Epiphania Domini celebratur die 6 ianuarii, nisi, ubi non est de praecepto servanda, assignata sit dominicae a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrenti (cf. n. 7).
38. Dominica post diem 6 ianuarii occurrente, fit festum Baptismatis Domini.
expect(CR::Temporale::Dates.sunday_after(CR::Temporale::Dates.epiphany(year)))
.to eq CR::Temporale::Dates.baptism_of_lord year
39. Tempus Adventus duplicem habet indolem: est enim tempus praeparationis ad sollemnia Nativitatis, in quibus primus Dei Filii adventus ad homines recolitur, ac simul tempus quo per hanc recordationem mentes diriguntur ad exspectationem secundi Christi adventus in fine temporum. His duabus rationibus, tempus Adventus se praebet ut tempus devotae ac iucundae exspectationis.
40. Tempus Adventus incipit a I Vesperis dominicae quae incidit in diem 30 novembris vel est huic vicinior, et explicit ante I Vesperas Nativitatis Domini.
first_advent = CR::Temporale::Dates.first_advent_sunday year
vigil_of_nativity = CR::Temporale::Dates.nativity(year) - 1
# incidit in diem 30 novembris vel est huic vicinior
expect(first_advent).to be_within(6).of(Date.new(year, 11, 30))
calendar = CR::PerpetualCalendar.new
first_advent.upto(vigil_of_nativity) do |date|
expect(calendar[date].season).to be CR::Seasons::ADVENT
end
expect(calendar[first_advent - 1].season).not_to be CR::Seasons::ADVENT
expect(calendar[vigil_of_nativity + 1].season).not_to be CR::Seasons::ADVENT
41. Dominicae huius temporis nuncupantur dominicae I, II, III, IV Adventus.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new
first_advent = CR::Temporale::Dates.first_advent_sunday year
I18n.with_locale(:la) do
expect(calendar[first_advent].celebrations[0].title)
.to eq 'Dominica I Adventus'
end
42. Feriae a die 17 ad diem 24 decembris inclusive modo magis directo ad praeparationem Nativitatis Domini ordinantur.
43. Praeter tempora propriam indolem habentia, triginta tres vel triginta quattuor supersunt hebdomadae per anni circulum, in quibus non celebratur peculiaris mysterii Christi aspectus; sed potius ipsum mysterium Christi in sua plenitudine recolitur, praesertim vero diebus dominicis. Huiusmodi periodus, tempus “ per annum ” nuncupatur.
44. Tempus “ per annum ” incipit feria II quae sequitur dominicam post diem 6 ianuarii occurrentem et protrahitur usque ad feriam III ante Quadragesimam inclusive; iterum incipit feria II post dominicam Pentecostes et explicit ante I Vesperas dominicae I Adventus.
Eadem ratione adhibetur series formulariorum, quae pro dominicis et feriis huius temporis invenitur tum in Missali tum in Liturgia Horarum (voll. III-IV).
after_baptism = CR::Temporale::Dates.baptism_of_lord(year) + 1
before_ashes = CR::Temporale::Dates.ash_wednesday(year) - 1
after_pentecost = CR::Temporale::Dates.pentecost(year) + 1
before_first_advent = CR::Temporale::Dates.first_advent_sunday(year + 1) - 1
calendar = CR::PerpetualCalendar.new
after_baptism.upto(before_ashes) do |date|
expect(calendar[date].season).to be CR::Seasons::ORDINARY
end
expect(calendar[after_baptism - 1].season).not_to be CR::Seasons::ORDINARY
expect(calendar[before_ashes + 1].season).not_to be CR::Seasons::ORDINARY
after_pentecost.upto(before_first_advent) do |date|
expect(calendar[date].season).to be CR::Seasons::ORDINARY
end
expect(calendar[after_pentecost - 1].season).not_to be CR::Seasons::ORDINARY
expect(calendar[before_first_advent + 1].season).not_to be CR::Seasons::ORDINARY
45. In Rogationibus et Quattuor anni Temporibus, Ecclesia solet pro variis hominum necessitatibus, imprimis vero pro fructibus terrae et hominum laboribus, Dominum exorare, eique publice gratias referre.
46. Ut Rogationes et Quattuor anni Tempora diversis locorum et fidelium necessitatibus aptari possint, quoad tempus et rationem illa celebrandi a Conferentiis Episcoporum ordinentur oportet.
De eorum proinde amplitudine celebrationis, per unum vel plures dies protrahendae, de eorum iteratione per anni decursum, normae statuantur a competenti auctoritate, attentis necessitatibus localibus.
47. Missa pro singulis diebus harum celebrationum, inter Missas pro variis necessitatibus eligatur, quae sit magis accommodata supplicationum proposito.
48. Ordinatio celebrationis anni liturgici calendario regitur, quod est generale vel particulare, prouti statutum est in usum totius Ritus romani, vel in usum alicuius Ecclesiae particularis vel familiae religiosae.
49. In calendario generali universus cyclus celebrationum inscribitur, tum mysterii salutis in Proprio de tempore, tum eorum Sanctorum qui momentum universale prae se ferunt, et ideo obligatorie ab omnibus celebrantur, tum aliorum qui universalitatem et continuitatem sanctitatis in populo Dei demonstrant.
Calendaria vero particularia celebrationes magis proprias continent congruenti ratione cum cyclo generali organice compositas. [15] Singulae enim Ecclesiae vel familiae religiosae Sanctos, qui ipsis sunt peculiari ratione propria, peculiari honore prosequantur oportet.
Calendaria tamen particularia, a competenti auctoritate componenda, ab Apostolica Sede sunt probanda.
50. In componendis calendariis particularibus, ad haec attendatur:
a) Proprium de tempore, seu cyclus temporum, sollemnitatum et festorum, quo mysterium redemptionis in anno liturgico explicatur et colitur, integer semper servetur, et debita praeminentia gaudeat super celebrationes particulares.
b) Celebrationes propriae organice cum celebrationibus universalibus componantur, attentis ordine et praecedentia in tabula dierum liturgicorum pro singulis indicatis. Ne tamen calendaria particularia plus aequo onerentur, singuli Sancti unica celebratione in anno liturgico gaudeant, servata, ubi rationes pastorales id suadeant, altera celebratione in forma memoriae ad libitum pro translatione aut inventione sanctorum Patronorum aut Fundatorum Ecclesiarum vel familiarum religiosarum.
c) Celebrationes indultae ne sint duplicatio aliarum celebrationum in cyclo mysterii salutis iam occurrentium, neque numero plus aequo augeantur.
51. Quamvis conveniat ut quaevis dioecesis suum Calendarium et Proprium Officiorum atque Missarum habeat, nihil tamen obstat quominus Calendaria et Propria habeantur universae provinciae aut regioni aut nationi, vel etiam latiori dicioni, communia, ab iis quorum interest, mutua cooperatione paranda.
Quod principium, aequa ratione, servari potest etiam in calendariis religiosis pro pluribus provinciis eiusdem dicionis civilis.
52. Calendarium particulare conficitur inserendo calendario generali sollemnitates, festa et memorias quae sunt propria, idest:
a) In calendario dioecesano, praeter celebrationes Patronorum, et dedicationis ecclesiae cathedralis, Sancti et Beati, qui cum dioecesi peculiarem habent necessitudinem, ex. gr. originis, commorationis longioris, obitus.
b) In calendario religioso, praeter celebrationes Tituli, Fundatoris et Patroni, Sancti et Beati, qui illius familiae religiosae sodales fuerunt vel cum ea peculiarem relationem habuerunt.
c) In calendario singularum ecclesiarum, praeter celebrationes proprias dioecesis aut familiae religiosae, celebrationes ipsius ecclesiae propriae, quae in tabula dierum liturgicorum recensentur, necnon Sancti quorum corpus in eadem ecclesia asservatur. Sodales autem familiarum religiosarum cum communitate Ecclesiae localis iunguntur in celebrandis anniversario dedicationis ecclesiae cathedralis et Patronis principalibus loci et amplioris dicionis ubi degunt.
53. Quando aliqua dioecesis vel aliqua familia religiosa pluribus Sanctis et Beatis decoratur, cavendum est ne calendarium universae dioecesis vel universi Instituti plus aequo gravetur. Proinde:
a) haberi potest imprimis celebratio communis omnium Sanctorum et Beatorum dioecesis vel familiae religiosae, vel alicuius ordinis eorum;
b) singulari celebratione inscribantur calendario tantummodo Sancti vel Beati, qui peculiare momentum prae se ferunt pro universa dioecesi vel familia religiosa;
c) ceteri Sancti et Beati celebrentur tantum iis in locis cum quibus strictiores habent necessitudines, aut ubi eorum corpus asservatur.
54. Celebrationes propriae, nisi aliter pro aliquibus earum in tabula dierum liturgicorum praevideatur, aut peculiares rationes exstent historicae aut pastorales, ut memoriae obligatoriae vel ad libitum inscribantur. Nihil tamen impedit quominus aliquae celebrationes pro certis locis modo sollemniore fiant quam in universa dioecesi vel familia religiosa.
55. Celebrationes calendario proprio inscriptae ab omnibus qui ad illud calendarium tenentur servari debent; et nonnisi approbante Apostolica Sede e calendario expungi vel gradu mutari possunt.
15 Cf. S. Congr. pro Cultu Divino, Instr. Calendaria particularia, 24 iunii 1970: A.A.S. 62 (1970) pp. 651-663.
56. Sanctos consuevit Ecclesia celebrare ipsorum die natalicio: quod opportune servetur etiam in propriis celebrationibus calendario particulari inscribendis.
Attamen, etsi celebrationes propriae peculiare momentum habent pro singulis Ecclesiis particularibus vel familiis religiosis, valde tamen expedit ut, in celebrandis sollemnitatibus, festis et memoriis obligatoriis, quae in calendario generali recensentur, unitas, quantum fieri potest, habeatur.
Proinde in celebrationibus propriis calendario particulari inscribendis, haec serventur:
a) Celebrationes quae etiam in calendario generali recensentur, eodem die quo ibi inscriptae sunt, calendario proprio inscribantur, mutato, si necesse est, gradu celebrationis.
Idem servetur in inscribendis celebrationibus alicui tantum ecclesiae propriis, ad calendarium dioecesanum vel religiosum quod attinet.
b) Celebrationes Sanctorum, quae in calendario generali non inveniuntur, diei natalicio assignentur.
Quando vero dies natalicius ignoratur, celebratio assignetur diei alia ratione eidem Sancto proprio, ex. gr. diei ordinationis, inventionis, translationis; secus diei qui in calendario particulari liber sit ab aliis celebrationibus.
c) Si vero dies natalicius vel proprius impeditur alia celebratione obligatoria, etiam inferioris gradus, in calendario generali vel particulari, assignetur proximiori diei similiter non impedito.
d) Attamen si agitur de celebrationibus quae ob rationes pastorales ad alium diem transferri nequeunt, transferatur celebratio impediens.
e) Aliae celebrationes, quae indulta vocantur, inscribantur die aptiore sub respectu pastorali.
f) Ut autem cyclus anni liturgici plena sua luce fulgeat, neque celebrationes Sanctorum perpetuo impediantur, dies quibus plerumque tempus Quadragesimae et octava Paschae occurrunt, necnon dies a 17 ad 31 decembris, a celebrationibus particularibus liberi maneant, nisi agatur de memoriis non obligatoriis vel de festis de quibus in tabula dierum liturgicorum, n. 8 a, b, c, d, aut de sollemnitatibus quae ad aliud tempus nequeunt transferri.
Sollemnitas S. Ioseph, ubi est de praecepto servanda, si cum Dominica in palmis de Passione Domini occurrit, anticipatur sabbato praecedenti, die 18 martii. Ubi vero non est de praecepto servanda, a Conferentia Episcoporum ad alium diem extra Quadragesimam transferri potest.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new sanctorale: CR::Data::GENERAL_ROMAN_LATIN.load
joseph = CR::AbstractDate.new 3, 19
years_with do |y|
joseph.in_year(y + 1) == CR::Temporale::Dates.palm_sunday(y)
end
.each do |y|
date = Date.new(y + 1, 3, 18)
expect(date).to be_saturday
expect(calendar[date].celebrations[0].symbol).to be :joseph
end
57. Si qui Sancti vel Beati una simul calendario inscribuntur, simul semper celebrantur, quoties eodem gradu sunt celebrandi, etsi unus aut aliqui eorum sunt magis proprii. Si vero unus aut aliqui ex his Sanctis vel Beatis gradu superiore sunt celebrandi, fiat Officium de his tantum, omissa celebratione ceterorum, nisi conveniat eos alii diei assignare ad modum memoriae obligatoriae.
58. Ad bonum pastorale fidelium procurandum, in dominicis “ per annum ”, licet eas celebrationes agere, quae infra hebdomadam occurrunt, quaeque ipsorum fidelium pietati sunt acceptae, dummodo hae in tabula praecedentiae ipsi dominicae praeponantur. De his celebrationibus dici possunt omnes Missae quae concurrente populo celebrantur.
59. Praecedentia inter dies liturgicos, quoad eorum celebrationem, unice regitur sequenti tabula.
Tabula dierum liturgicorum secundum ordinem praecedentiae disposita
I
1. Triduum paschale Passionis et Resurrectionis Domini.
2. Nativitas Domini, Epiphania, Ascensio et Pentecostes. Dominicae Adventus, Quadragesimae et Paschae. Feria IV Cinerum. Feriae Hebdomadae sanctae, a feria II ad feriam V inclusive. Dies infra octavam Paschae.
3. Sollemnitates Domini, beatae Mariae Virginis, et Sanctorum in Calendario generali inscriptae. Commemoratio omnium fidelium defunctorum.
4. Sollemnitates propriae, nempe:
- a) Sollemnitas Patroni principalis loci seu oppidi aut civitatis.
- b) Sollemnitas dedicationis et anniversarii dedicationis ecclesiae propriae.
- c) Sollemnitas Tituli ecclesiae propriae.
- d) Sollemnitas aut Tituli, aut Fundatoris, aut Patroni principalis Ordinis seu Congregationis.
II
5. Festa Domini in Calendario generali inscripta.
6. Dominicae temporis Nativitatis et dominicae “ per annum ”.
7. Festa beatae Mariae Virginis et Sanctorum Calendarii generalis.
8. Festa propria, nempe:
- a) Festum Patroni principalis dioecesis.
- b) Festum anniversarii dedicationis ecclesiae cathedralis.
- c) Festum Patroni principalis regionis aut provinciae, nationis, amplioris territorii.
- d) Festum Tituli, Fundatoris, Patroni principalis Ordinis seu Congregationis et provinciae religiosae, salvis praescriptis sub n. 4.
- e) Alia festa alicui ecclesiae propria.
- f) Alia festa inscripta in calendario cuiusque dioecesis vel Ordinis seu Congregationis.
9. Feriae Adventus a die 17 ad 24 decembris inclusive. Dies infra octavam Nativitatis. Feriae Quadragesimae.
III
10. Memoriae obligatoriae Calendarii generalis.
11. Memoriae obligatoriae propriae, nempe:
- a) Memoriae Patroni secundarii loci, dioecesis, regionis aut provinciae religiosae.
- b) Aliae memoriae obligatoriae inscriptae in calendario cuiusque dioecesis, vel Ordinis seu Congregationis.
12. Memoriae ad libitum, quae tamen, modo quidem peculiari in Institutionibus generalibus Missalis Romani et de Liturgia Horarum descripto, fieri possunt etiam diebus de quibus sub n. 9. Hac eadem ratione, ut memoriae ad libitum celebrari possunt memoriae obligatoriae, quae accidentaliter occurrunt in feriis Quadragesimae.
13. Feriae Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive. Feriae temporis Nativitatis a die 2 ianuarii ad sabbatum post Epiphaniam. Feriae temporis paschalis a feria II post octavam Paschae ad sabbatum ante Pentecosten inclusive. Feriae “ per annum ”.
60. Si eodem die plures celebrationes occurrunt, fit de ea quae in tabula dierum liturgicorum superiorem obtinet locum.
Attamen sollemnitas, quae impeditur a die liturgico, qui praecedentia gaudeat, ad proximiorem diem transferatur qui sit liber a diebus sub nn. 1-8 in tabula praecedentiae recensitis, servatis iis quae n. 5 statuuntur. Sollemnitas vero Annuntiationis Domini, quotiescumque occurrit aliquo die Hebdomadae sanctae, semper ad feriam II post dominicam II Paschae erit transferenda. Reliquae celebrationes eo anno omittuntur.
# Sollemnitas ... Annuntiationis Domini, quotiescumque occurrit aliquo die Hebdomadae sanctae,
# semper ad feriam II post dominicam II Paschae erit transferenda.
calendar = CR::PerpetualCalendar.new sanctorale: CR::Data::GENERAL_ROMAN_LATIN.load
annunciation = CR::AbstractDate.new 3, 25
years_in_holy_week = years.select do |y|
date = annunciation.in_year y + 1
date >= CR::Temporale::Dates.palm_sunday(y) &&
date <= CR::Temporale::Dates.easter_sunday(y)
end
expect(years_in_holy_week).not_to be_empty
years_in_holy_week.each do |y|
date = CR::Temporale::Dates.easter_sunday(y) + 8
expect(date).to be_monday
expect(calendar[date].celebrations[0].symbol).to be :annunciation
end
61. Si vero eodem die celebrandae sint Vesperae Officii currentis et I Vesperae diei sequentis, praevalent Vesperae celebrationis quae in tabula dierum liturgicorum superiorem obtinet locum; in casu autem paritatis, Vesperae diei currentis.
# for general example of first vespers, see p. 3
# "... in casu autem paritatis, Vesperae diei currentis"
i = 0
CR::Calendar.new(year, CR::Data::GENERAL_ROMAN_LATIN.load, vespers: true)
.each
.each_cons(2) do |yesterday, today|
ct = today.celebrations.first
cy = yesterday.celebrations.first
if (ct.sunday? ||
[CR::Ranks::SOLEMNITY_GENERAL, CR::Ranks::SOLEMNITY_PROPER].include?(ct.rank)) &&
ct.rank == cy.rank # casus paritatis
expect(yesterday.vespers).to be nil
i += 1
end
end
expect(i).to be > 0 # make sure that at least some first Vespers were actually encountered